20 In diebus eius recessit Edom, ne esset sub Iuda, et constituit sibi regem. |
21 Venitque Ioram Seira et omnis currus cum eo; et surrexit nocte percussitque Idumaeos, qui eum circumdederant, et principes curruum; et populus fugit in tabernacula sua. |
22 Recessit ergo Edom, ne esset sub Iuda, usque ad diem hanc. Tunc recessit et Lobna in tempore illo. |
23 Reliqua autem gestorum Ioram et universa, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae? |
24 Et dormivit Ioram cum patribus suis sepultusque est cum eis in civitate David; et regnavit Ochozias filius eius pro eo. |
25 Anno duodecimo Ioram filii Achab regis Israel regnavit Ochozias filius Ioram regis Iudae. |
26 Viginti duorum annorum erat Ochozias, cum regnare coepisset, et uno anno regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Athalia filia Amri regis Israel. |
27 Et ambulavit in viis domus Achab et fecit, quod malum est coram Domino, sicut domus Achab; gener enim domus Achab fuit. |
28 Abiit quoque cum Ioram filio Achab ad proeliandum contra Hazael regem Syriae in Ramoth Galaad; et vulneraverunt Syri Ioram. |
29 Qui reversus est, ut curaretur in Iezrahel de vulneribus, quibus vulneraverant eum Syri in Rama proeliantem contra Hazael regem Syriae. Porro Ochozias filius Ioram rex Iudae descendit invisere Ioram filium Achab in Iezrahel, quia aegrotabat.
|