17 Et ille ait: “ Precor, ut dicas Salomoni regi — neque enim negare tibi quidquam potest — ut det mihi Abisag Sunamitin uxorem ”. |
18 Et ait Bethsabee: “ Bene, ego loquar pro te regi ”. |
19 Venit ergo Bethsabee ad regem Salomonem, ut loqueretur ei pro Adonia. Et surrexit rex in occursum eius adoravitque eam et sedit super thronum suum; positus quoque est thronus matri regis, quae sedit ad dexteram eius. |
20 Dixitque ei: “ Petitionem unam parvulam ego deprecor a te; ne confundas faciem meam”. Dixit ei rex: “ Pete, mater mi, neque enim fas est, ut avertam faciem tuam ”. |
21 Quae ait: “ Detur Abisag Sunamitis Adoniae fratri tuo uxor ”. |
22 Responditque rex Salomon et dixit matri suae: “ Quare postulas Abisag Sunamitin Adoniae? Postula ei et regnum! Ipse est enim frater meus maior me et habet Abiathar sacerdotem et Ioab filium Sarviae ”. |