Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Epistula II ad Timotheum, Caput 3,  versae 14-17

14 Tu vero permane in his, quae didicisti et credita sunt tibi, sciens a quibus didiceris,
15 et quia ab infantia Sacras Litteras nosti, quae te possunt instruere ad salutem per fidem, quae est in Christo Iesu.
16 Omnis Scriptura divinitus inspirata est et utilis ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum in iustitia,
17 ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.

Epistula II ad Timotheum, Caput 4,  versae 1-5

Testificor coram Deo et Christo Iesu, qui iudicaturus est vivos ac mortuos, per adventum ipsius et regnum eius:
praedica verbum, insta opportune, importune, argue, increpa, obsecra in omni longanimitate et doctrina.
Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus,
et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.
Tu vero vigila in omnibus, labora, opus fac evangelistae, ministerium tuum imple.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.