Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Epistula II ad Timotheum, Caput 2,  versae 2-14

et quae audisti a me per multos testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere.
Collabora sicut bonus miles Christi Iesu.
Nemo militans implicat se saeculi negotiis, ut ei placeat, qui eum elegit;
si autem certat quis agone, non coronatur nisi legitime certaverit.
Laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere.
Intellege, quae dico; dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.
Memor esto Iesum Christum resuscitatum esse a mortuis, ex semine David, secundum evangelium meum,
in quo laboro usque ad vincula quasi male operans; sed verbum Dei non est alligatum!
10 Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Iesu cum gloria aeterna.
11 Fidelis sermo, Nam, si commortui sumus, et convivemus;
12 si sustinemus, et conregnabimus; si negabimus, et ille negabit nos;
13 si non credimus, ille fidelis manet, negare enim seipsum non potest.
14 Haec commone testificans coram Deo verbis non contendere: in nihil utile est, nisi ad subversionem audientium.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.