Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Epistula II ad Thessalonicenses, Caput 2,  versae 13-17

13 Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres, dilecti a Domino, quod elegerit vos Deus primitias in salutem, in sanctificatione Spiritus et fide veritatis;
14 ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in acquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi.
15 Itaque, fratres, state et tenete traditiones, quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram.
16 Ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus Pater noster, qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia,
17 consoletur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono.

Epistula II ad Thessalonicenses, Caput 3,  versae 1-15

1 De cetero, fratres, orate pro nobis, ut sermo Domini currat et glorificetur sicut et apud vos,
2 et ut liberemur ab importunis et malis hominibus; non enim omnium est fides.
3 Fidelis autem Dominus est, qui confirmabit vos et custodiet a Malo.
4 Confidimus autem de vobis in Domino, quoniam, quae praecipimus, et facitis et facietis.
5 Dominus autem dirigat corda vestra in caritatem Dei et patientiam Christi.
6 Praecipimus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Iesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis.
7 Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos, quoniam non inordinati fuimus inter vos
8 neque gratРјs panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus;
9 non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos.
10 Nam et cum essemus apud vos, hoc praecipiebamus vobis: Si quis non vult operari, nec manducet.
11 Audimus enim inter vos quosdam ambulare inordinate, nihil operantes sed curiose agentes;
12 his autem, qui eiusmodi sunt, praecipimus et obsecramus in Domino Iesu Christo, ut cum quiete operantes suum panem manducent.
13 Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes.
14 Quod si quis non oboedit verbo nostro per epistulam, hunc notate, non commisceamini cum illo, ut confundatur;
15 et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.