1 Rogamus autem vos, fratres, circa adventum Domini nostri Iesu Christi et nostram congregationem in ipsum, |
2 ut non cito moveamini a sensu neque terreamini, neque per spiritum neque per verbum neque per epistulam tamquam per nos, quasi instet dies Domini. |
3 Ne quis vos seducat ullo modo; quoniam, nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo iniquitatis, filius perditionis, |
4 qui adversatur et extollitur supra omne, quod dicitur Deus aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se quia sit Deus. |
5 Non retinetis quod, cum adhuc essem apud vos, haec dicebam vobis? |
6 Et nunc quid detineat scitis, ut ipse reveletur in suo tempore. |
7 Nam mysterium iam operatur iniquitatis; tantum qui tenet nunc, donec de medio fiat. |
8 Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet illustratione adventus sui, |
9 eum, cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus |
10 et in omni seductione iniquitatis his, qui pereunt, eo quod caritatem veritatis non receperunt, ut salvi fierent. |
11 Et ideo mittit illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, |
12 ut iudicentur omnes, qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati. |
13 Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres, dilecti a Domino, quod elegerit vos Deus primitias in salutem, in sanctificatione Spiritus et fide veritatis; |
14 ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in acquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi. |
15 Itaque, fratres, state et tenete traditiones, quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram. |
16 Ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus Pater noster, qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia, |
17 consoletur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono.
|