19 De Iuda vero Maccabaeo et fratribus eius et de templi magni purificatione et de arae dedicatione, |
20 sed et de proeliis, quae pertinent ad Antiochum Epiphanem et filium eius Eupatorem, |
21 et de illuminationibus, quae de caelo factae sunt ad eos, qui generose pro Iudaismo fortiter fecerunt, ita ut universam regionem, cum pauci essent, vindicarent et barbaram multitudinem fugarent |
22 et famosissimum in toto orbe templum recuperarent et civitatem liberarent et leges, quae futurum erat ut abolerentur, restituerentur, Domino cum omni clementia propitio facto illis, |
23 quae omnia ab Iasone Cyrenaeo quinque libris declarata sunt, tentavimus nos uno volumine breviare. |
24 Considerantes enim multitudinem numerorum et difficultatem, quae adest volentibus aggredi narrationes historiarum propter multitudinem rerum, |
25 curavimus volentibus quidem legere, ut esset animi oblectatio, studiosis vero, ut facilius possint memoriae commendare, omnibus autem legentibus utilitas conferatur. |
26 Et nobis quidem ipsis, qui hoc opus breviandi causa suscepimus, non facilem laborem, immo vero negotium plenum vigiliarum et sudoris assumpsimus. |
27 Sicut praeparanti convivium et quaerenti aliorum utilitatem non facile est, tamen propter multorum gratiam libenter laborem sustinebimus, |
28 accurate quidem de singulis elaborare auctori concedentes, ipsi autem persequi datam formam brevitati studentes. |
29 Sicut enim novae domus architecto de universa structura curandum est, ei vero, qui inurere et pingere curat, quae apta sunt ad ornatum exquirenda sunt, ita aestimo et in nobis. |
30 Inire quidem et deambulacrum facere verborum et curiosius partes singulas quasque disquirere historiae congruit auctori; |
31 brevitatem vero dictionis sectari et exsecutionem rerum vitare brevianti concedendum est. |
32 Hinc ergo narrationem incipiemus, praedictis tantulo subiuncto; stultum etenim est ante historiam efffluere, ipsam autem historiam concidere.
|