Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Liber Secundus Samuelis, Caput 21

Facta est fames in diebus David tribus annis iugiter. Et consuluit David oraculum Domini, dixitque Dominus: “ Super Saul et super domum eius est sanguis, quia occidit Gabaonitas ”.
Vocatis ergo Gabaonitis, rex dixit ad eos — porro Gabaonitae non sunt de filiis Israel, sed reliquiae Amorraeorum; filii quippe Israel iuraverant eis, sed voluit Saul percutere eos zelo suo pro filiis Israel et Iudae —;
dixit ergo David ad Gabaonitas: “ Quid faciam vobis? Et quod erit vestri piaculum, ut benedicatis hereditati Domini? ”.
Dixeruntque ei Gabaonitae: “ Non est nobis super argento et auro quaestio contra Saul et contra domum eius; neque nobis licet interficere hominem de Israel ”. Ad quos ait: “ Quod ergo dixeritis, faciam vobis ”.
Qui dixerunt regi: “ De filiis viri, qui attrivit nos et cogitavit delere nos ita ut ne unus quidem nostrum residuus esset in cunctis finibus Israel,
dentur nobis septem viri, et suspendamus eos in patibulis Domino in Gabaon in monte Domini ”. Et ait rex: “ Ego dabo ”.
Pepercitque rex Meribbaal filio Ionathan filii Saul propter iusiurandum Domini, quod fuerat inter David et inter Ionathan filium Saul.
Tulit itaque rex duos filios Respha filiae Aia, quos peperit Saul, Armoni et Meribbaal, et quinque filios Merob filiae Saul, quos genuerat Hadrieli filio Berzellai, qui fuit de Molathi,
et dedit eos in manu Gabaonitarum, qui suspenderunt illos in monte coram Domino. Et ceciderunt hi septem simul, occisi in diebus messis primis, incipiente messione hordei.
10 Tollens autem Respha filia Aia cilicium substravit sibi super petram ab initio messis, donec stillaret aqua super eos de caelo, et non dimisit aves caeli considere super eos per diem neque bestias campi per noctem.
11 Et nuntiata sunt David, quae fecerat Respha filia Aia concubina Saul.
12 Et abiit David et tulit ossa Saul et ossa Ionathan filii eius a civibus Iabes Galaad, qui furati fuerant ea de platea Bethsan, in qua suspenderant eos Philisthim, cum interfecissent Saul in Gelboe,
13 et asportavit inde ossa Saul et ossa Ionathan filii eius; et colligentes ossa eorum, qui suspensi fuerant,
14 sepelierunt ea cum ossibus Saul et Ionathan filii eius in terra Beniamin in Sela, in sepulcro Cis patris eius. Feceruntque omnia, quae praeceperat rex; et repropitiatus est Deus terrae post haec.
15 Factum est autem rursum proelium Philisthinorum adversum Israel, et descendit David et servi eius cum eo, et pugnabant contra Philisthim, et fatigatus est David.
16 Iesbibenob, qui fuit de genere Rapha — ferrum hastae trecentos siclos appendebat — et accinctus erat ense novo, nisus est percutere David;
17 praesidioque ei fuit Abisai filius Sarviae et percussum Philisthaeum interfecit. Tunc iuraverunt viri David dicentes: “ Iam non egredieris nobiscum in bellum, ne exstinguas lucernam Israel ”.
18 Fuitque rursum bellum in Gob contra Philisthaeos; tunc percussit Sobbochai de Husa Saph de stirpe Rapha.
19 Et fuit iterum bellum in Gob contra Philisthaeos, in quo percussit Elchanan filius Iair Bethlehemites Goliath Getthaeum, cuius hastile hastae erat quasi liciatorium texentium.
20 Et adhuc fuit bellum in Geth, in quo vir excelsus, qui senos in manibus pedibusque habebat digitos, id est viginti et quattuor, et is quoque erat de origine Rapha,
21 exprobravit Israel; percussit autem eum Ionathan filius Samma fratris David.
22 Hi quattuor erant de genere Rapha ex Geth et ceciderunt per manum David et servorum eius.

Liber Secundus Samuelis, Caput 22

Locutus est autem David Domino verba carminis huius in die, qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul,
et ait:
“ Dominus petra mea et arx mea et salvator meus;
Deus meus, rupes mea, in quam confugiam,
scutum meum et cornu salutis meae!
Munimentum meum et refugium meum.
Salvator meus, de violentia liberabis me.
Laudabilem invocabo Dominum
et ab inimicis meis salvus ero.
Quia circumdederunt me fluctus mortis,
torrentes Belial terruerunt me;
praeoccupaverunt me laquei mortis.
In tribulatione mea invocavi Dominum
et ad Deum meum clamavi;
et exaudivit de templo suo vocem meam,
et clamor meus venit ad aures eius.
Commota est et contremuit terra;
fundamenta caelorum concussa sunt
et conquassata, quoniam iratus est.
Ascendit fumus de naribus eius,
et ignis de ore eius vorabat;
carbones incensi sunt ab eo.
10 Et inclinavit caelos et descendit,
et caligo sub pedibus eius.
11 Et ascendit super cherub et volavit
et devolavit super pennas venti.
12 Posuit tenebras in circuitu suo tabernaculum suum,
tenebrosas aquas, nubes densissimas.
13 Prae fulgore in conspectu eius
incensi sunt carbones ignis.
14 Intonuit de caelo Dominus,
et Excelsus dedit vocem suam.
15 Misit sagittas et dissipavit eos,
fulguravit fulmina et conturbavit eos.
16 Et apparuerunt effusiones maris,
et revelata sunt fundamenta orbis
ab increpatione Domini,
ab inspiratione spiritus furoris eius.
17 Misit de excelso et assumpsit me,
traxit me de aquis multis;
18 liberavit me ab inimico meo potentissimo,
ab his, qui oderant me, qui robustiores me erant.
19 Praevenerunt me in die afflictionis meae,
et factus est Dominus firmamentum meum;
20 et eduxit me in latitudinem,
liberavit me, quia complacui ei.
21 Retribuit mihi Dominus secundum iustitiam meam
et secundum munditiam manuum mearum reddit mihi,
22 quia custodivi vias Domini
et non egi impie a Deo meo.
23 Omnia enim iudicia eius in conspectu meo,
et a praeceptis eius non recessi;
24 et fui immaculatus cum eo
et custodivi me ab iniquitate mea.
25 Et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam
et secundum munditiam meam in conspectu oculorum suorum.
26 Cum sancto sanctus eris
et cum viro innocente innocens eris;
27 cum electo electus eris
et cum perverso callidus eris.
28 Et populum pauperem salvum facies
et oculos superborum humiliabis,
29 quia tu lucerna mea, Domine,
et Deus meus illuminat tenebras meas.
30 In te enim aggrediar hostium turmas,
in Deo meo transiliam murum.
31 Deus, immaculata via eius,
eloquium Domini igne examinatum;
scutum est omnium sperantium in se.
32 Quoniam quis est Deus praeter Dominum?
Et quae rupes praeter Deum nostrum?
33 Deus, qui accinxit me fortitudine
et complanavit perfectam viam meam,
34 coaequans pedes meos cervis
et super excelsa statuens me;
35 docens manus meas ad proelium,
et tendunt arcum aereum brachia mea.
36 Dedisti mihi clipeum salutis tuae,
et exauditio tua magnificavit me.
37 Dilatasti gressus meos subtus me,
et non sunt infirmati tali mei.
38 Persequebar inimicos meos et conterebam
et non convertebar, donec consumerem eos.
39 Consumpsi eos et confregi, ut non consurgerent:
ceciderunt sub pedibus meis.
40 Accinxisti me fortitudine ad proelium,
incurvasti insurgentes in me subtus me.
41 Inimicos meos dedisti mihi dorsum,
odientes me, et disperdidi eos.
42 Clamaverunt, et non erat qui salvaret,
ad Dominum, et non exaudivit eos.
43 Contrivi eos ut pulverem terrae,
quasi lutum platearum comminui eos.
44 Salvasti me a contradictionibus populi mei,
constituisti me in caput gentium.
Populus, quem ignorabam, servit mihi,
45 filii alieni blandiuntur mihi,
auditu auris oboediunt mihi.
46 Filii alieni defluunt
et contremiscunt ex arcibus suis.
47 Vivit Dominus, et benedicta petra mea,
et exaltetur Deus, petra salutis meae.
48 Deus, qui das vindictas mihi
et deicis populos sub me.
49 Qui educis me ab inimicis meis
et ab insurgentibus in me elevas me;
a viro iniquo liberas me.
50 Propterea confitebor tibi, Domine, in gentibus,
et nomini tuo cantabo:
51 Magnificat salutes regis sui
et facit misericordiam christo suo David
et semini eius in sempiternum ”.

Liber Secundus Samuelis, Caput 23

Haec autem sunt verba David novissima:
“ Dixit David filius Isai,
dixit vir constitutus in alto,
christus Dei Iacob,
suavis psalta Israel.
Spiritus Domini locutus est per me, et sermo eius super linguam meam.
Locutus est Deus Israel,
mihi dixit Petra Israel:
“Dominator hominum iustus,
dominator in timore Dei
est sicut lux aurorae, oriente sole,
mane absque nubibus;
de splendore post pluviam
herba oritur de terra”.
Nonne sic est domus mea cum Deo?
Quia pactum aeternum statuit mihi,
dispositum in omnibus atque munitum.
Cunctam enim salutem meam et omne desiderabile
nonne faciet germinare?
Praevaricatores autem
quasi spinae abiectae universi,
quae non tolluntur manibus;
et si quis tangere voluerit eas,
armabitur ferro et ligno lanceato,
igneque succensae comburentur ”.
Haec nomina fortium David:
Iesbaal Hachamonites, princeps inter tres, ipse levavit hastam suam super octingentos, quos interfecit impetu uno.
Post hunc Eleazar filius Dodo Ahohites, inter tres fortes. Qui erat cum David in Aphesdommim, quando Philisthim congregati sunt illuc in proelium.
10 Cumque ascendissent viri Israel, ipse stetit et percussit Philisthaeos, donec deficeret manus eius et obrigesceret cum gladio; fecitque Dominus salutem magnam in die illa, et populus reversus est tantum ad spolia detrahenda.
11 Et post hunc Samma filius Age Ararites. Et congregati sunt Philisthim in Lehi; erat quippe ibi ager lente plenus. Cumque fugisset populus a facie Philisthim,
12 stetit ille in medio agri et tuitus est eum percussitque Philisthaeos, et fecit Dominus salutem magnam.
13 Et descenderunt tres de triginta et venerunt tempore messis ad David in speluncam Odollam; castra autem Philisthinorum erant posita in valle Raphaim.
14 Et David erat tunc in praesidio; porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethlehem.
15 Desideravit igitur David et ait: “ O si quis mihi daret potum aquae de cisterna, quae est in Bethlehem iuxta portam! ”.
16 Irruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quae erat iuxta portam, et attulerunt ad David. At ille noluit bibere, sed libavit illam Domino
17 dicens: “ Propitius mihi sit Dominus, ne faciam hoc. Num sanguinem hominum istorum, qui profecti sunt in animarum periculo, bibam? ”. Noluit ergo bibere. Haec fecerunt tres robustissimi.
18 Abisai autem frater Ioab filius Sarviae princeps erat de triginta. Ipse est qui elevavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit. Nominatus in triginta
19 et inter triginta nobilior eratque eorum princeps; sed usque ad tres primos non pervenerat.
20 Et Banaias filius Ioiadae vir fortissimus magnorum operum de Cabseel. Ipse percussit duos filios Ariel de Moab, et ipse descendit et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis.
21 Ipse quoque interfecit virum Aegyptium, virum procerae staturae habentem in manu hastam; itaque cum descendisset ad eum cum baculo, vi extorsit hastam de manu Aegyptii et interfecit eum hasta sua.
22 Haec fecit Banaias filius Ioiadae, et ipse nominatus inter triginta fortissimos.
23 Erat autem nobilior inter triginta; verumtamen usque ad tres non pervenerat. Fecitque eum David sibi caput satellitum suorum.
24 Asael frater Ioab erat inter triginta. Elchanan filius Dodo de Bethlehem,
25 Samma de Harod, Elica de Harod,
26 Heles de Phalti, Hira filius Acces de Thecua,
27 Abiezer de Anathoth, Sobbochai de Husa,
28 Selmon Ahohites, Maharai Netophathites,
29 Heled filius Baana Netophathites, Ithai filius Ribai de Gabaa filiorum Beniamin,
30 Banaia Pharathonites, Heddai de torrentibus Gaas,
31 Abibaal Arbathites, Azmaveth de Bahurim,
32 Eliaba de Saalbon, Iasen de Gun,
33 Ionathan filius Samma de Arar, Ahiam filius Sarar Ararites.
34 Eliphalet filius Aasbai Maachathitae, Eliam filius Achitophel Gilonites,
35 Hesro de Carmel, Pharai de Arab,
36 Igal filius Nathan de Soba, Bani de Gad,
37 Selec de Ammon, Naharai Berothites armiger Ioab filii Sarviae,
38 Hira Iethrites, Gareb et ipse Iethrites,
39 Urias Hetthaeus.
Omnes triginta septem.

Liber Secundus Samuelis, Caput 24

Et addidit furor Domini ira sci contra Israel; commovit que David contra eos dicens: “ Vade, numera Israel et Iudam ”.
Dixitque rex ad Ioab et ad principes exercitus sui, qui erant cum eo: “ Perambula omnes tribus Israel a Dan usque Bersabee, et numerate populum, ut sciam numerum eius ”.
Dixitque Ioab regi: “ Adaugeat Dominus Deus tuus ad populum, quantus nunc est, centuplum in conspectu domini mei regis! Sed quid sibi dominus meus rex vult in re huiuscemodi? ”.
Praevaluit autem sermo regis contra Ioab et principes exercitus; egressusque est Ioab et principes militum a facie regis, ut numerarent populum Israel.
Cumque pertransissent Iordanem, inceperunt ab Aroer et ab urbe, quae est in media valle, transeuntes ad Gaditas et ad Iazer.
Et pervenerunt in Galaad et in terram Hetthaeorum in Cades et venerunt in Dan. Et a Dan converterunt se ad Sidonem
et pervenerunt ad arcem Tyri et omnes urbes Hevaei et Chananaei exieruntque ad Nageb Iudae in Bersabee.
Et, lustrata universa terra, affuerunt post novem menses et viginti dies in Ierusalem.
Dedit ergo Ioab numerum descriptionis populi regi; et inventa sunt de Israel octingenta milia virorum fortium, qui educerent gladium, et de Iuda quingenta milia pugnatorum.
10 Percussit autem cor David eum, postquam numeratus est populus, et dixit David ad Dominum: “ Peccavi valde in hoc facto; nunc vero precor, Domine, ut transferas iniquitatem servi tui, quia stulte egi nimis ”.
11 Surrexit itaque David mane, et sermo Domini factus est ad Gad propheten, videntem David, dicens:
12 “ Vade et loquere ad David: Haec dicit Dominus: Trium tibi datur optio; elige unum, quod volueris ex his, ut faciam tibi ”.
13 Cumque venisset Gad ad David, nuntiavit ei dicens: “ Aut tribus annis veniet tibi fames in terra tua, aut tribus mensibus fugies adversarios tuos, et illi te persequentur, aut certe tribus diebus erit pestilentia in terra tua. Nunc ergo delibera et vide quem respondeam ei, qui me misit, sermonem ”.
14 Dixit autem David ad Gad: “ Artor nimis; sed melius est, ut incidamus in manu Domini — multae enim misericordiae eius sunt — quam in manu hominum! ”.
15 Et elegit sibi David pestilentiam; et erant dies messis tritici. Immisitque Dominus pestilentiam in Israel de mane usque ad tempus constitutum, et mortui sunt ex populo a Dan usque Bersabee septuaginta milia virorum.
16 Cumque extendisset manum suam angelus super Ierusalem, ut disperderet eam, misertus est Dominus super afflictione et ait angelo percutienti populum: “ Sufficit; nunc contine manum tuam! ”.
Erat autem angelus Domini iuxta aream Areuna Iebusaei.
17 Dixitque David ad Dominum, cum vidisset angelum caedentem populum: “ Ego sum qui peccavi, ego inique egi; isti, qui oves sunt, quid fecerunt? Vertatur, obsecro, manus tua contra me et contra domum patris mei ”.
18 Venit autem Gad ad David in die illa et dixit ei: “ Ascende, constitue Domino altare in area Areuna Iebusaei ”.
19 Et ascendit David iuxta sermonem Gad, quem praeceperat ei Dominus.
20 Conspiciensque Areuna animadvertit regem et servos eius transire ad se
21 et egressus adoravit regem prono vultu in terra et ait: “ Quid causae est, ut veniat dominus meus rex ad servum suum? ”. Cui David ait: “ Ut emam a te aream et aedificem altare Domino, et cesset interfectio, quae grassatur in populo ”.
22 Et ait Areuna ad David: “ Accipiat et offerat dominus meus rex, sicut ei placet. Ecce boves in holocaustum et plaustrum et iuga boum in usum lignorum.
23 Omnia dat Areuna, o rex, regi ”. Dixitque Areuna ad regem: “ Dominus Deus tuus suscipiat votum tuum! ”.
24 Cui respondens rex ait: “ Nequaquam; sed emam pretio a te et non offeram Domino Deo meo holocausta gratuita ”. Emit ergo David aream et boves argenti siclis quinquaginta.
25 Et aedificavit ibi David altare Domino et obtulit holocausta et pacifica.
Et repropitiatus est Dominus terrae, et cohibita est plaga ab Israel.
  

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.