1 Ideo habentes hanc ministra tionem, iuxta quod misericor diam consecuti sumus, non deficimus, |
2 sed abdicavimus occulta dedecoris non ambulantes in astutia neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo. |
3 Quod si etiam velatum est evangelium nostrum, in his, qui pereunt, est velatum; |
4 in quibus deus huius saeculi excaecavit mentes infidelium, ut non fulgeat illuminatio evangelii gloriae Christi, qui est imago Dei. |
5 Non enim nosmetipsos praedicamus sed Iesum Christum Dominum; nos autem servos vestros per Iesum. |
6 Quoniam Deus, qui dixit: “ De tenebris lux splendescat ”, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiae claritatis Dei in facie Iesu Christi. |
7 Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus, ut sublimitas sit virtutis Dei et non ex nobis. |
8 In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur; aporiamur, sed non destituimur; |
9 persecutionem patimur, sed non derelinquimur; deicimur, sed non perimus; |
10 semper mortificationem Iesu in corpore circumferentes, ut et vita Iesu in corpore nostro manifestetur. |
11 Semper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Iesum, ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali. |
12 Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis. |
13 Habentes autem eundem spiritum fidei, sicut scriptum est: “ Credidi, propter quod locutus sum ”, et nos credimus, propter quod et loquimur, |
14 scientes quoniam, qui suscitavit Dominum Iesum, et nos cum Iesu suscitabit et constituet vobiscum. |
15 Omnia enim propter vos, ut gratia abundans per multos gratiarum actionem abundare faciat in gloriam Dei. |
16 Propter quod non deficimus, sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpitur, tamen is, qui intus est, noster renovatur de die in diem. |
17 Id enim, quod in praesenti est, leve tribulationis nostrae supra modum in sublimitatem aeternum gloriae pondus operatur nobis, |
18 non contemplantibus nobis, quae videntur, sed quae non videntur; quae enim videntur, temporalia sunt, quae autem non videntur, aeterna sunt.
|