1 Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Chri sti passionum, qui et eius, quae in futuro revelanda est, gloriae communicator: |
2 Pascite, qui est in vobis, gregem Dei, providentes non coacto sed spontanee secundum Deum, neque turpis lucri gratia sed voluntarie, |
3 neque ut dominantes in cleris sed formae facti gregis. |
4 Et cum apparuerit Princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriae coro nam. |
5 Similiter, adulescentes, subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem induite, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. |
6 Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore, |
7 omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. |
8 Sobrii estote, vigilate. Adversarius vester Diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret. |
9 Cui resistite fortes fide, scientes eadem passionum ei, quae in mundo est, vestrae fraternitati fieri. |
10 Deus autem omnis gratiae, qui vocavit vos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabit, fundabit. |
11 Ipsi imperium in saecula saeculorum. Amen. |
12 Per Silvanum vobis fidelem fratrem, ut arbitror, breviter scripsi, obsecrans et contestans hanc esse veram gratiam Dei; in qua state. |
13 Salutat vos, quae est in Babylone, coelecta et Marcus filius meus. |
14 Salutate invicem in osculo caritatis. Pax vobis omnibus, qui estis in Christo. |