Bible-Centre
Toute la Bible
Nova Vulgata (lat)

Epistula I Petri, Caput 3,  versae 18-22

18 Quia et Christus semel pro peccatis passus est, iustus pro iniustis, ut vos adduceret ad Deum, mortificatus quidem carne, vivificatus autem Spiritu:
19 in quo et his, qui in carcere erant, spiritibus adveniens praedicavit,
20 qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabat Dei patientia in diebus Noe, cum fabricaretur arca, in qua pauci, id est octo animae, salvae factae sunt per aquam.
21 Cuius antitypum, baptisma, et vos nunc salvos facit, non carnis depositio sordium sed conscientiae bonae rogatio in Deum, per resurrectionem Iesu Christi,
22 qui est in dextera Dei, profectus in caelum, subiectis sibi angelis et potestatibus et virtutibus.

Epistula I Petri, Caput 4,  versae 1-6

1 Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armami ni, quia, qui passus est carne, desiit a peccato;
2 ut iam non hominum concupiscentiis sed voluntate Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis.
3 Sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam, vobis, qui ambulastis in luxuriis, concupiscentiis, vinolentiis, comissationibus, potationibus et illicitis idolorum cultibus.
4 In quo mirantur non concurrentibus vobis in eandem luxuriae effusionem, blasphemantes;
5 qui reddent rationem ei, qui paratus est iudicare vivos et mortuos.
6 Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est, ut iudicentur quidem secundum homines carne, vivant autem secundum Deum Spiritu.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.