1 De idolothytis autem, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero aedificat. |
2 Si quis se existimat scire aliquid, nondum cognovit, quemadmodum oporteat eum scire; |
3 si quis autem diligit Deum, hic cognitus est ab eo. |
4 De esu igitur idolothytorum, scimus quia nullum idolum est in mundo, et quod nullus deus nisi Unus. |
5 Nam et si sunt, qui dicantur dii sive in caelo sive in terra, si quidem sunt dii multi et domini multi, |
6 nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia et nos in illum, et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia et nos per ipsum. |
7 Sed non in omnibus est scientia; quidam autem consuetudine usque nunc idoli quasi idolothytum manducant, et conscientia ipsorum, cum sit infirma, polluitur. |
8 Esca autem nos non commendat Deo; neque si non manducaverimus, deficiemus, neque si manducaverimus, abundabimus. |
9 Videte autem, ne forte haec licentia vestra offendiculum fiat infirmis. |
10 Si enim quis viderit eum, qui habet scientiam, in idolio recumbentem, nonne conscientia eius, cum sit infirma, aedificabitur ad manducandum idolothyta? |
11 Peribit enim infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est! |
12 Sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis. |
13 Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in aeternum, ne fratrem meum scandalizem.
|