1 Audet aliquis vestrum habens negotium adversus alterum iu dicari apud iniquos et non apud sanctos? |
2 An nescitis quoniam sancti de mundo iudicabunt? Et si in vobis iudicabitur mundus, indigni estis minimis iudiciis? |
3 Nescitis quoniam angelos iudicabimus, quanto magis saecularia? |
4 Saecularia igitur iudicia si habueritis, contemptibiles, qui sunt in ecclesia, illos constituite ad iudicandum? |
5 Ad verecundiam vestram dico! Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit iudicare inter fratrem suum? |
6 Sed frater cum fratre iudicio contendit, et hoc apud infideles? |
7 Iam quidem omnino defectio est vobis, quod iudicia habetis inter vosmetipsos! Quare non magis iniuriam accipitis, quare non magis fraudem patimini? |
8 Sed vos iniuriam facitis et fraudatis, et hoc fratribus! |
9 An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri neque molles neque masculorum concubitores |
10 neque fures neque avari, non ebriosi, non maledici, non rapaces regnum Dei possidebunt. |
11 Et haec quidam fuistis. Sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine Domini Iesu Christi et in Spiritu Dei nostri! |
12 “ Omnia mihi licent! ”. Sed non omnia expediunt. “ Omnia mihi licent! ”. Sed ego sub nullius redigar potestate. |
13 “ Esca ventri, et venter escis! ”. Deus autem et hunc et has destruet. Corpus autem non fornicationi sed Domino, et Dominus corpori; |
14 Deus vero et Dominum suscitavit et nos suscitabit per virtutem suam. |
15 Nescitis quoniam corpora vestra membra Christi sunt? Tollens ergo membra Christi faciam membra meretricis? Absit! |
16 An nescitis quoniam, qui adhaeret meretrici, unum corpus est? “ Erunt enim, inquit, duo in carne una ”. |
17 Qui autem adhaeret Domino, unus Spiritus est. |
18 Fugite fornicationem! Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est; qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. |
19 An nescitis quoniam corpus vestrum templum est Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri? |
20 Empti enim estis pretio! Glorificate ergo Deum in corpore vestro.
|