5 Dux quoque turmae tertiae in mense tertio erat Banaias filius Ioiadae sacerdotis, et in divisione sua viginti quattuor milia; |
6 ipse est Banaias fortissimus inter triginta et super triginta; praeerat autem turmae ipsius Amizabad filius eius. |
7 Quartus, mense quarto, Asael frater Ioab et Zabadias filius eius post eum, et in turma eius viginti quattuor milia. |
8 Quintus, mense quinto, princeps Samaoth Zaraita, et in turma eius viginti quattuor milia. |
9 Sextus, mense sexto, Hira filius Acces Thecuites, et in turma eius viginti quattuor milia. |
10 Septimus, mense septimo, Helles Phalonites de filiis Ephraim, et in turma eius viginti quattuor milia. |
11 Octavus, mense octavo, Sobbochai Husathites de stirpe Zara, et in turma eius viginti quattuor milia. |
12 Nonus, mense nono, Abiezer Anathothites de filiis Beniamin, et in turma eius viginti quattuor milia. |
13 Decimus, mense decimo, Maharai Netophathites de stirpe Zara, et in turma eius viginti quattuor milia. |
14 Undecimus, mense undecimo, Banaias Pharathonites de filiis Ephraim, et in turma eius viginti quattuor milia. |
15 Duodecimus, mense duodecimo, Holdai Netophathites de stirpe Othoniel, et in turma eius viginti quattuor milia. |
16 Porro tribubus praeerant Israel: Rubenitis dux Eliezer filius Zechri; Simeonitis Saphatia filius Maacha; |
17 Levitis Hasabias filius Camuel; Aaronitis Sadoc; |
18 Iudae Eliu de fratribus David; Issachar Amri filius Michael; |
19 Zabulon Iesmaias filius Abdiae; Nephthali Ierimoth filius Azriel; |
20 filiis Ephraim Osee filius Ozaziu; dimidio tribus Manasse Ioel filius Phadaiae; |
21 et dimidio tribus Manasse in Galaad Iaddo filius Zachariae; Beniamin autem Iasiel filius Abner; |
22 Dan vero Azareel filius Ieroham: hi principes tribuum Israel. |
23 Noluit autem David numerare eos a viginti annis inferius, quia dixerat Dominus ut multiplicaret Israel quasi stellas caeli. |
24 Ioab filius Sarviae coeperat numerare nec complevit, quia super hoc ira irruerat in Israel, et idcirco numerus non est relatus in librum annalium regis David. |
25 Super thesauros autem regis fuit Azmaveth filius Adiel; his autem thesauris, qui erant in regione, in urbibus et in vicis et in turribus praesidebat Ionathan filius Oziae. |
26 Operi autem rustico et agricolis, qui exercebant terram, praeerat Ezri filius Chelub. |
27 Vinearumque cultoribus Semei Ramathites; cellis autem vinariis in vineis Zabdi Sephamatites. |
28 Nam super oliveta et ficeta, quae erant in Sephela, Baalhanan Gederites; super apothecas autem olei Ioas. |
29 Porro armentis, quae pascebantur in Saron, praepositus fuit Setrai Saronites, et super boves in vallibus Saphat filius Adli. |
30 Super camelos vero Ubil Ismaelites, et super asinas Iehedeia Meronathites; |
31 super oves quoque Iaziz Agarenus: omnes hi principes substantiae regis David. |
32 Ionathan autem patruus David consiliarius, vir prudens et litteratus, ipse et Iahiel filius Hachamonitis erant cum filiis regis. |
33 Achitophel etiam consiliarius regis, et Chusai Arachites amicus regis; |
34 post Achitophel fuit Ioiada filius Banaiae et Abiathar. Princeps autem exercitus regis erat Ioab.
|