Bible-Centre

La Bible en cinq ans pour le 15 juin 2010

Vulgata Clementina (lat)

Epistula II ad Corinthios, Caput 8,  versae 16-24

16 Gratias autem Deo, qui dedit eamdem sollicitudinem pro vobis in corde Titi, 17 quoniam exhortationem quidem suscepit: sed cum sollicitior esset, sua voluntate profectus est ad vos. 18 Misimus etiam cum illo fratrem, cujus laus est in Evangelio per omnes ecclesias: 19 non solum autem, sed et ordinatus est ab ecclesiis comes peregrinationis nostræ in hanc gratiam, quæ ministratur a nobis ad Domini gloriam, et destinatam voluntatem nostram: 20 devitantes hoc, ne quis nos vituperet in hac plenitudine, quæ ministratur a nobis. 21 Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus. 22 Misimus autem cum illis et fratrem nostrum, quem probavimus in multis sæpe sollicitum esse: nunc autem multo sollicitiorem, confidentia multa in vos, 23 sive pro Tito, qui est socius meus, et in vos adjutor, sive fratres nostri, Apostoli ecclesiarum, gloria Christi. 24 Ostensionem ergo, quæ est caritatis vestræ, et nostræ gloriæ pro vobis, in illos ostendite in faciem ecclesiarum.

Après votre inscription, vous pourrez vous abonner à l’envoi des textes de n’importe quel plan de lecture de la Bible.

Nous prévoyons d’ajouter progressivement des paramètres personnalisés ainsi que d’autres services pour les utilisateurs inscrits. Nous vous conseillons donc de vous inscrire dès maintenant. C’est gratuit.